Dilecto fratri suo Gervasio frater Guigo delectari in Domino.
Amare te ex debito teneor, quia prior me amare incœpisti : et rescribere tibi compellor, quia litteris tuis ad scribendum me prius invitasti. Quædam ergo quæ de spirituali exercitio Claustralium excogitaveram, transmittere proposui : ut qui talia experiendo melius quam ego tractando, didicisti, mearum judex sis cogitationum et corrector. Et merito hæc nostri laboris initia tibi primitus offero, ut novellæ plantationis primitivos fructus colligas : quoniam de servitute Pharaonis, me delicata solitudine laudabili furto surripiens, in ordinata castrorum acie collocasti ; ramum de oleastro artificiose excisum prudenter inserens in olivo.
I
Cum die quadam corporali manuum labore occupatus, de spiritualis hominis exercitio cogitare cœpissem, quatuor spirituales gradus animo cogitanti se subito obtulerunt : scilicet, Lectio, Meditatio, Oratio, et Contemplatio. Hæc est Scala Claustralium, qua de terra in cœlum sublevantur ; gradibus quidem distincta paucis, immensæ tamen et incredibilis magnitudinis. Cujus extrema pars terræ innixa est ; superior vero nubes penetrat, et secreta cœlorum rimatur. Hi gradus sicut nominibus et numero, ita ordine et munere sunt distincti. Quorum proprietates et officia quidem singula, quid circa nos efficiant, quomodo inter se invicem differant et præemineant, si quis diligenter inspiciat, quiquid laboris aut studii impenderit in eis, breve reputabit et facile, præ utilitatis et dulcedinis magnitudine. Est autem Lectio sedula Scripturarum cum animi intentione inspectio. Meditatio est studiosa mentis actio, occultæ veritatis notitiam ductu propriæ rationis investigans. Oratio est devota cordis intentio in Deum pro malis amovendis et bonis adipiscendis. Contemplatio est mentis in Deum suspensæ elevatio, æternæ dulcedinis gaudia degustans.
II
Assignatis ergo quatuor graduum descriptionibus, restat ut eorum officia videamus. Beatæ igitur vitæ dulcedinem lectio inquirit, meditatio invenit, oratio postulat, contemplatio degustat. Unde ipse Dominus dixit : Quærite, et invenietis : pulsate et aperietur vobis. (Mt 7.7). Quærite legendo, et invenietis meditando : pulsate orando, et aperietur vobis contemplando. Lectio quasi solium cibum ori apponit : meditatio masticat et frangit : oratio saporem acquirit : contemplatio est ipsa dulcedo quæ jucundat et reficit. Lectio in cortice, meditatio in adipe, oratio in desiderii postulatione, contemplatio in adeptæ dulcedinis delectatione. Quod ut expressius videri possit, unum de multis supponam exemplum. In lectione audio : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt 5.8). Ecce breve verbum, sed suavi et multiplici sensu refertum. Ad pastum animæ quasi uvam ministravit, quam postquam anima diligenter inspexit, dicit intra se : potest aliquid boni esse. Redibo ad cor meum et tentabo si forte intelligere invenire potero munditiam hanc. Pretiosa enim et desiderabilis est res ista, cujus possessores beati dicuntur, quibus visio Dei, quæ est vita æterna, promittitur, quæ tot sacræ Scripturæ testimoniis collaudatur. Hoc ergo sibi plenius explicari desiderans, incipit hanc uvam masticare et frangere, namque quasi in torculari ponit : deinde excitat rationem ad inquirendum quid sit, et quomodo haberi possit hæc adeo pretiosa et desiderabilis munditia.
III
Accendens ergo sedula Meditatio, non remanet extra, non hæret in superficie, ulterius pedem figit. Interiora penetrat, singula rimatur : attende considerat quod non dixit, Beati mundo corpore, sed corde : quia non sufficit manus habere innoxias a malo opere, nisi a pravis cogitationibus mundemur in mente. Quod auctoritate Prophetæ confirmatur dicentis : quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens manibus et mundo corde. (Ps 23). Item considerat quantum hanc cordis munditiam optabat idem Propheta, qui orans dicebat : Cor mundum, inquit, crea in me Deus. (Ps 50). Item, Si aspexi iniquitatem in corde meo, non exaudiet Dominus (Ps 65). Cogitat quam sollicitus erat in hac custodia beatus Job, qui dicebat : Pepigi fœdus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine (Job 32). Ecce quantum arctabat se vir sanctus, qui claudebat oculos suos ne videret vanitatem, ne forte incautus respiceret quod postea invitus desideraret. Postquam hæc et hujusmodi de cordis munditia pertractavit, incipit cogitare de ejus præmio, quam gloriosum et delectabile est videre faciem desideratam Domini, speciosi forma præ filiis hominum ; non esse jam abjectum et vilem, non habentem speciem qua vestivit eum mater sua Synagoga : sed stola immortalitatis indutum, et coronatum diademate, quo coronavit eum Pater suus in die resurrectionis et gloriæ, die quam fecit Dominus. Cogitat quod in illa visione erit satietas illa, de qua dicit Propheta : Satiabor cum apparuerit gloria tua (Ps 16).
Videsne quantum liquoris emanavit ex minima uva ; quantus ignis ex hac scintilla ortus est, quantum hæc modica massa, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, (Mt 5) in incude meditationis extensa est ? Sed quantum adhuc posset extendi, si accederet aliquis talia expertus ! Sentio enim quod puteus altus est : sed ego adhuc rudis tiro, in quo pauca hæc haurirem vix inveni.
His anima facibus inflamata, his incitata desideriis, fracto alabastro, suavitatem unguenti præsentire incipit, necdum gustu; sed quasi narium odoratu. Et hoc colligit quam suave esset hujus munditiæ sentire experientiam, cujus meditationem novit adeo esse jucundam. Sed quid faciet ? Habendi desiderio æstuat, sed non invenit apud se quomodo habere possit : et quanto plus inquirit, plus sitit. Dum apponit meditationem, apponit et dolorem : quia sitit dulcedinem, quam in cordis munditia meditatio esse monstrat, sed non prægustat.
Non enim est legentis atque meditantis hanc sentire dulcedinem, nisi data fuerit desuper. Legere enim et meditari tam bonis, quam malis commune est. Et ipsi philosophi gentium in quo summa veri boni consisteret, ductu rationis invenerunt : sed quia cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, et suis viribus præsumentes dicebant : Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt : (Rm 1) Quis noster Dominus est ? (Ps 2) non meruerunt percipere quod potuerunt videre. Evanuerunt in cogitationibus suis, et omnis eorum sapientia devorata est ; quam eis contulerat humanæ studium disciplinæ, non spiritus sapientiæ, qui solus dat veram sapientiam, sapidam scilicet scientiam : quæ animam cui inhæsit inæstimabili sapore jucundat et reficit. Et de illa dictum est : Sapientia non intrabit in malevolam animam (Sap 1). Hæc autem a solo Deo est. Officium enim baptizandi Dominus concessit multis : potestatem vero et auctoritatem in baptismo remittendi peccata, sibi soli retinuit. Unde Johannes autonomastice et discretive de eo dixit : Hic est qui baptizat (Jn 1). Sic de eo possumus dicere : Hic est qui sapientiæ saporem dat, et sapidam animam facit. Sermo siquidem datur multis, sed sapientia paucis : (Cato in distycc.) quam distribuit Dominus cui vult, et quomodo vult.
IV
Videns autem anima quod ad desideratam congitionis et experientiæ dulcedinem per se non possit attingere, et quanto magis ad cor altum accedit, tanto magis exaltatur Deus, humiliat se, et confugit ad orationem, dicens : Domine qui non videris nisi a mundis cordibus, investigavi legendo, meditando, quæsivi quomodo haberi possit vera cordis munditia, ut ea mediante, vel ex modica parte possem te cognoscere. Quærebam vultum tuum Domine, vultum tuum requirebam. Diu meditata sum in corde meo, et in meditatione mea exarsit ignis ac desiderium amplius cognoscendi te. Dum panem Sacræ Scripturæ mihi frangis, in fractione panis magna cognitio est : et quanto plus te cognosco, plus te cognoscere desidero, non jam in cortice litteræ, sed in sensu experientiæ. Nec hoc peto, Domine, propter merita mea, sed pro tua misericordia. Fateor enim quia indigna et peccatrix sum : sed et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Da mihi, Domine, arrham hereditatis futuræ, saltem guttam cœlestis pluviæ, qua refrigerem sitim meam quia amore ardeo.
V
His et hujusmodi ignitis eloquiis suum inflammat desiderium : sic ostendit suum affectum. His incantationibus advocat sponsus. Dominus autem, cujus oculi super justos, et aures ejus non solum ad preces, sed ipsas preces eorum non expectat donec sermonem finierint, sed medium orationis cursum interrumpens, festinus ingerit se, et animæ desideranti festinus occurrit cœlestis rore dulcedinis circumfusus, unguentis optimis delibutus ; animam fatigatam recreat, esurientem reficit, aridam impinguat, et facit eam terrenorum oblivisci, memoria sui eam mirabiliter fortificando, vivificando, et inebriando, ac sobriam reddendo. Et sicut in quibusdam carnalibus officiis anima adeo vincitur carnali concupiscentia, quod omnem usum rationis amittit, et fit homo quasi totus carnalis ; ita merito in hac superna contemplatione ita consumuntur et absorbentur carnales motus ab anima, ut in nullo caro spiritui contradicta, et fait homo quasi totus spirualis.
VI
Sed, o Domino, quomodo comperiemus quando hæc facis, et quod signum adventus tui ? Numquid hujus consolationis et lætitiæ testes et nuntii sunt suspiria et lacrymæ ? Si ita est, nova est antiphrasis ista, et significatio inusitata. Quæ enim conventio consolationis ad suspiria, lætitiæ ad lacrymas ? si tamen ista dicendæ sunt lacrymæ et non potius roris interioris desuper infusi superfluens abundantia, et ad interioris ablutionis indicium exterioris hominis purgamentum : ut sicut in baptismo puerorum per exteriorem ablutionem significatur et figuratur interior animæ ablutio ; ita hic e contra exteriorem ablutionem interior præcedat purgatio.
O felices lacrymæ, per quas maculæ interiores purgantur, per quas peccatorum incendia exstinguuntur ; Beati qui sic lugetis, quia ridebitis. In his lacrymis agnosce, o anima, sponsum tuum, amplectere desideratum. Nunc te torrente voluptatis inebria, suge ab ubere consolationis ejus lac et mel. Hæc sunt miranda munuscula et solatia quæ dedit tibi sponsus tuus, gemitus scilicet et lacrymæ. Adducit tibi potum in his lacrymis in mensura. Hæc lacrymæ sunt tibi panes die ac nocte ; panes utique confirmantes cor hominis, et dulciores super mel et favum. O Domine Jesu, si adeo sunt dulces istæ lacrymæ, quæ ex memoria et desiderio tui excitantur, quam dulce erit gaudium quod ex manifesta tui visione capietur ! Si adeo dulce est flere pro te, quam dulce erit gaudere de te !
Sed quid hujusmodi secreta colloquia proferimus in publicum ? Cur ineffabiles et inenarrabiles affectus verbis communibus conamur exprimere ? Inexperti talia non intelligunt, nisi ea expressius legant in libro experientiæ, quos ipsa doceat unctio. Aliter autem littera exterior non prodest quicquam legenti. Modicum sapida est lectio exterioris litteræ, nisi glossam et interiorem sensum sumat ex corde.
VII
O Anima, diu protraximus sermonem. Bonum enim erat nos hic esse, cum Petro et Johanne contemplari gloriam sponsi et diu manere cum illo, si vellet hic fieri, non duo, non tria tabernacula, sed unum, in quo essemus simul, et simul delectaremur. Sed jam dicit Sponsus : Dimitte me, (Gn 3) jam enim ascendit aurora ; jam lumen gratiæ et visitationem quam desiderabas accepisti. Data ergo benedictione, mortificato nervo femoris, et mutato nomine de Jacob in Israël, paulisper secedit Sponsus diu desideratus, cite elapsus. Subtrahit se tam a prædicta visione, quam a dulcedine contemplationis : manet tamen præsens quantum ad gubernationem.
VIII
Sed ne timeas, o sponsa, ne desperes, ne existimes te contemni, si paulisper tibi subtrahit Sponsus faciem suam. Omnia ista cooperantur tibi in bonum, et te accessu et recessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi et recedit. Venit ad consolationem, recedit ad cautelam, ne magnitudo consolationis extollat te ; ne, si semper apud te sit Sponsus, incipias contemnere sodales, et hanc continuam visitationem non jam gratiæ attribuas, sed naturæ. Hanc autem gratiam cui vult, et quando vult Sponsus tribuit ; non quasi jure hereditario possidetur. Vulgare proverbium est, quod nimia familiaritas parti contemptum. Recedit ergo, ne forte nimis assiduus contemnatur, et absens magis desideretur, desideratus avidius quæratur, diu quæsitus tandem gratius inveniatur. Præterea si numquam deesset hic consolatio (quæ respectu futuræ gloriæ, que revelabitur in nobis, ænigmatica est et ex parte) putaremus forte hic habere civitatem manentem et minus inquireremus futuram. Ne ergo exsilium deputemus pro patria, arrham pro pretii summa, venit Sponsus et recedit vicissim ; nunc consolationem afferens, nunc universum stratum nostrum in infirmitatem commutans. Paulisper nos permittit gustare quam suavis est, et antequam plene sentiamus, se subtrahit : et ita quasi alis expansis supra nos volitans, provocat nos ad volandum, quasi dicat : Ecce parum gustati quam suavis sum et dulcis, sed si vultis plene saturari hac dulcedine, currite post me in odore unguentorum meorum, habentes sursum corda, ubi ego sum in dextera Dei Patris. Ibi videbitis me, non per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem : plene gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
IX
Sed cave tibi, o sponsa : quando absentat se Sponsus, non longe abibit : et si non vides eum, ipse tamen videt te semper, plenus oculis ante te retro. Nunquam potes eum latere. Habet etiam circa te nuntios suos spiritus, quasi sagacissimos exploratores, ut videant quomodo absente Sponso converseris, et accusent te coram ipso, si aliqua signa lasciviæ et scurrilitatis in te deprehenderint. Zelotypus est Sponsus iste. Si forte alium amatorem receperis, si aliis magis placere studueris, statim discedet a te, et aliis adhærebit adolescentulis. Delicatus est Sponsus iste, nobilis et dives est, speciosus forma præ filiis hominum, et ideo non nisi speciosam dignatur habere sponsam. Si viderit in te maculam sive rugam, statim avertit oculos. Nullam enim immunditiam potest sustinere. Esto ergo casta, esto verecunda et humilis, ut sic a Sponso tuo merearis frequenter visitari.
Timeo ne diutius detinuerit nos sermo iste : sed ad hæc compulit me materia fertilis pariter et dulcis, quam ego non protrahebam spontaneus, sed nescio qua ejus dulcedine trahebar invitus.
X
Ut ergo quæ diffusius dicta sunt, simul juncta melius videantur, prædictorum summam recapitulando colligamus. Sicut in prædictis exemplis prænotatum est, videri potest quomodo prædicti gradus cohæreant, et sicut temporaliter, ita et causaliter se præcedant. Lectio enim quasi fundamentum primo occurrit, et data materia mittit nos ad meditationem. Meditatio vero quid appetendum sit diligentius inquirit, et quasi effodiens, thesaurum invenit et ostendit. Sed cum per se obtinere non valeat, mittit nos ad orationem. Oratio se totis viribus erigens ad Dominum, impetrat thesaurum desiderabilem, contemplationis suavitatem. Hæc autem adveniens, prædictorum trium laborem remunerat, dum cœlestis rore dulcedinis animam sitientem inebriat. Lectio ergo est secundum exterius exercitium : Meditatio secumdum interiorem intellectum : Oratio secundum desiderium : Contemplatio super omnem sensum. Primus gradus est incipientium, secundus est proficientium, tertius est devotorum, quartus beatorum.
XI
Hi autem gradus ita concatenati sunt, et vicaria ope sibi invicem deserviunt, quod præcedentes sine subsequentibus aut parum, aut nihil prosunt : sequentes vero sine præcedentibus, aut raro, aut numquam haberi possunt. Quid enim prodest lectione continua tempus occupare, sanctorum gesta et scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam masticando et ruminando succum eliciamus, et transglutiendo usque ad cordis intima transmittamus, ut ex his diligenter consideremus statum nostrum, et studeamus eorum opera agere, quorum facta cupimus lectitare ?
Sed quomodo hæc cogitabimus, aut quomodo cavere poterimus, ne falsa aut inania quædam meditando, limites a sanctis Patribus constitutos transeamus, nisi prius circa hujusmodi ante ex lectione aut ex auditu fuerimus instructi ? Auditus enim quodammodo pertinent ad lectione. Unde solemus dicere, non solum libros ipso nos legisse quos nobis ipsi vel aliis legimus, sed illos etiam quos a magistris audivimus. Item quid prodest homini si per meditationem quæ agenda sunt videat, nisi orationis auxilio, et Dei gratia ad ea obtinenda convalescat ? Omne siquidem datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, (Jacob 1) sine quo nihil possumus facere : sed ipse in nobis facit opera, non tamen omnino sine nobis, cooperatores enim Dei sumus (1 Cor.3) sicut dicit Apostolus. Vult siquidem Deus ut eum adjuvemus, et ut ei advenienti et præstolanti ad ostium, aperiamus sinum voluntatis nostræ, et ei consentiamus. Hunc consensum exigebat a Samaritana, quando dicebat : Voca virum tuum, (Jn 4) quasi diceret : Volo tibi infundere gratiam, tu applica liberum arbitrium. Orationem exigebat an ea, cum dicebat : Tu si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, forsitan petiisses ab eo aquam vivam. Hoc audito, quasi ex lectione mulier instructa, meditata est in corde suo bonum sibi fore et utile habere hanc aquam. Accensa ergo habendi desiderio, convertit se ad orationem, dicens : Domine da mihi han aquam, ut non sitiam amplius, neque veniam huc haurire aquam (Jn 4). Ecce auditus verbi Domini, et sequens super eo meditation incitaverunt eam ad orandum. Quomodo namque esset sollicita ad postulandum, nisi prius eam accendisset meditatio ? Aut quid ei præcedens meditatio contulisset, nisi quæ appetenda monstrabat, sequens oratio impetrasset ? Ad hoc ergo ut fructuosa sit meditatio, oportet ut sequatur orationis devotio, cujus quasi effectus est contemplationis dulcedo.
XII
Ex his possumus colligere, quod lectio sine meditatione arida est, meditatio sine lectione erronea, oratio sine meditatione est tepida, meditatio sine oratione infructuosa : oratio cum devotione contemplationis acquisitiva ; contemplationis adeptio sine oratione, aut rara aut miraculosa. Deus, cujus potenti1a non est numerus vel terminus, et cujus misericordia super omnia opera ejus, quandoque ex lapidibus suscitat filios Abrahæ, dum duros et nolentes acquiescere cogit ut velint : et ita quasi prodigus, ut vulgo dici solet, bovem cornu trahit, quando non vocatus se infundit. Quod etsi quandoque aliquibus legimus contigisse, ut Paulo et quibusdam aliis ; non tamen ideo debemus nos, quasi Deum tentando divina præsumere, sed facere quod ad nos pertinet : legere scilicet et meditari in lege Dei, orare ipsum ut adjuvet infirmitatem nostram, et videat imperfectum nostrum ; quod ipse docet nos facere, dicens : Petite et accipietis ; quærite, et invenietis ; pulsate et aperietur vobis (Jn 16). Nunc enim regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Mt 11). Ecce ex præsignatis distinctionibus perspici possunt prædictorum graduum proprietates, quomodo sibi cohæreant, et quid singuli in nobis efficiant.
Beatus homo, cujus animus a ceteris negotiis vacuus, in his quatuor gradibus versari semper desiderat, qui venditis universis quæ habuit, emit agrum illum, in quo latet thesaurus desiderabilis, scilicet vacare et videre quam suavis est Dominus : qui in primo gradu exercitatus, in secundo circumspectus, in tertio devotus, in quarto supra se levatus, per has ascensiones, quas in corde suo disposuit, ascendet de virtute in virtutem, donec videat Deum deorum in Sion ! Beatus cui in hoc supremo gradu vel modico tempore conceditur manere, qui vere potest dicere : ecce sentio gratiam Domini ; ecce cum Petro et Johanne gloriam ejus in monte contemplor ; ecce cum Jacob plerumque Rachelis amplexibus delector ! Sed caveat sibi iste, ne post contemplationem istam qua elevatus fuerit usque ad cœlos, inordinato casu corruat usque ad abyssos, nec post Dei visionem ad lascivos mundi actus et carnis illecebras convertatur. Cum vero mentis humanæ acies infirma veri luminis illustrationem diutius sustinere non poterit, ad aliquem trium graduum, per quos ascenderat, leviter et ordinate descendat ; et alternatim modo in uno, modo in altero, secundum modum liberi arbitrii, pro ratione loci et temporis demoretur, tanto jam Deo vicinior, quanto a primo gradu remotior. Sed heu fragilis et miserabilis humana conditio ! Ecce ductu rationis et scripturarum testimoniis aperte videmus in his quatuor gradibus bonæ vitæ perfectionem contineri, et in eis spiritualis hominis exercitium debere versari. Sed quis est qui hunc vivendi tramitem teneat ? Quis est hic, et laudabimus eum ? Velle multis adjacet, sed perficere paucis. Et utinam de istis paucis essemus.
XIII
Sunt autem quatuor causæ, quæ retrahunt nos plerumque ab istis gradibus, scilicet inevitabilis necessitas, honestæ actionis utilitas, humana infirmitas, mundialis vanitas. Prima est excusabilis, secunda tolerabilis, tertia miserabilis, quarta culpabilis. Illis enim quos hujusmodi novissima causa a sancto proposito retrahit, melius erat gloriam Dei non cognoscere, quam post agnitam retroire. Quam utique excusationem habebit iste de peccato ? Nonne ei juste potest dicere Dominus : Quid debui tibi facere, et non feci ? (Is 5) Non eras, et creavi te : peccasti, et diaboli servum te feceras, et redemi te : in mundi circuitu cum impiis currebas, et elegi te. Dederam tibi gratiam in conspectu meo, et volebam facere apud te mansionem : tu vero despexisti me, et non solum sermones meos, sed meipsum projecisti retrorsum, et ambulasti post concupiscentias tuas. Sed, o Deus bone, suavis et mitis, amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis, quam inhumanus, quam temerarius est qui te abjicit ! qui tam humilem, tam mansuetum hospitem a suo corde repellit ! O quam infelix et damnosa commutatio ! Creatorem suum abjicere, et pravas noxiasque cogitationes recipere ! Illum etiam secretum cubile Spiritus Sancti, secretum cordis, quod paulo ante cœlestibus gaudiis intendebat, tam subito immundis cogitationibus et peccatis tradere conculcandum ! Adhuc in corde calent sponsi vestigia, et jam intromittuntur adulterina desideria ! Male conveniens et indecorum est aures quæ modo audierunt verba quæ non licet homini loqui, tam cito inclinari ad fabulas et detractiones audiendas : oculos, qui sacris lacrymis modo baptizati erant, repente converti ad videndas vanitates : linguam, quæ modo dulce epithalamium decantaverat, quæ ignitis, et persuasoriis eloquiis suis cum Sponso reconciliaverat sponsa, et introduxerat eam in cellam vinariam, iterum converti ad vana eloquia, ad scurrilitates, ad concinandum dolos, ad detractiones. Absit a nobis, Domine. Sed si forte ex humana infirmitate ad talia dilabimur, non ideo desperemus, sed iterum recurramus ad clementem Medicum, qui suscitat de terra inopem, et erigit de stercore pauperem (Ps 112), et qui non vult mortem peccatoris ; iterum curabit et sanabit nos. Jam tempus est ut epistolæ finem imponamus. Oremus ergo Deum ut impedimenta quæ nos ab ejus contemplatione retrahunt, in præsenti nobis mitiget, in futuro nobis penitus auferat : qui per prædictos gradus de virtute in virtutem nos perducat, donec videamus Deum deorum in Sion : ubi electi non guttatim, non interpolatim percipient divinæ contemplationis dulcedinem, sed torrente voluptatis indesinenter repleti, habebunt gaudium quod nemo tollet ab eis, et pacem incommutabilem, pacem in Idipsum.
Tu ergo, frater mi Gervasi, si quando datum tibi fuerit desuper prædictorum graduum celsitudinem conscendere, memento mei, et ora pro me, cum bene fuerit tibi, et qui audit, dicat : Veni.