1. Ante omnia, fratres carissimi, diligatur Deus, deinde et
proximus, quia ista sunt praecepta principaliter nobis data. CAPUT I: DE FINE ET FUNDAMENTO VITAE COMMUNIS
3. Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in
domo et sit vobis anima una et cor unum in Deum. CAPUT II: DE ORATIONE
10. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. CAPUT III: DE FRUGALITATE ET MORTIFICATIONE
14. Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum
valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen extra
horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. CAPUT IV: DE CUSTODIA CASTITATIS ET FRATERNA CORRECTIONE
19. Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere sed
moribus. CAPUT V: DE HIS QUIBUS UTITUR TRANSITURA NECESSITAS EORUMQUE
CUSTODIBUS
30. Vestes vestras in unum habete, sub uno custode vel duobus vel quot
sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur; et sicut pascimini
ex uno cellario, sic induimini ex uno vestiario. Et, si fieri potest, non ad vos
pertineat, quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc
recipiat unusquisque vestrum quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat; dum
tamen unicuique, quod cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos
contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse
quam prius habuerat et indignum se esse qui ita vestiatur, sicut alius frater
eius vestiebatur, hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto
habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur
infirmitas, ut hoc recipiatis, quod posueritis, in uno tamen loco, sub
communibus custodibus habete quod ponitis. CAPUT VI: DE PETENDA VENIA ET OFFENSIS CONDONANDIS
41. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in
odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim
legitis: Qui odit fratrem suum homicida est (1 Io. 3, 15). CAPUT VII: DE REGENDI OBOEDIENDIQUE RATIONE
44. Praeposito tamquam patri oboediatur, honore servato, ne in illo
offendatur Deus; multo magis presbytero, qui onmium vestrum curam gerit. CAPUT VIII: DE REGULAE OBSERVANTIA
48. Donet Dominus, ut observetis haec omnia cum dilectione, tamquam
spiritalis pulchritudinis amatores et bono Christi odore de bona conversatione
flagrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia
constituti.
2. Haec sunt
quae ut observetis, praecipimus in monasterio constituti.
4. Et non dicatis aliquid
proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a
praeposito vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non
aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique sicut cuique opus fuerit. Sic
enim legitis in Actibus Apostolorum, quia erant illis omnia communia et
distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. 4, 32 et 35).
5. Qui
aliquid habebant in saeculo, quando ingressi sunt monasterium. libenter illud
velint esse commune.
6. Qui autem non habebant, non ea quaerant in monasterio
quae nec foris habere potuerunt. Sed tamen eorum infirmitati quod opus est
tribuatur, etiam si paupertas eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria
poterat invenire. Tantum non ideo se putent esse felices quia invenerunt victum
et tegumentum, quale foris invenire non poterant.
7. Nec erigant cervicem,
quia sociantur eis ad quos foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant
et terrena vana non quaerant, ne incipiant esse monasteria divitibus utilia, non
pauperibus, si divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur.
8. Sed
rursus etiam illi qui aliquid esse videbantur in saeculo non habeant fastidio
fratres suos qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt. Magis autem
studeant, non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum societate,
gloriari. Nec extollantur, si conununi vitae de suis facultatibus aliquid
contulerunt, nec de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio
partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas
in malis operibus exercetur ut fiant, superbia vero etiam bonis operibus
insidiatur ut pereant; et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem
fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat
possidendo?
9. Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in
vobis invicem Deum cuius templa facti estis.
11. In oratorio
nemo aliquid agat nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si forte
aliqui, etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis
sit impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverit.
12. Psalmis et hymnis cum
oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce.
13. Et nolite
cantare nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut
cantetur, non cantetur.
15. Cum acceditis
ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine
tumultu et contentionibus audite; nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et
aures esuriant Dei verbum.
16. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si
aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri,
quos facit alia consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt
quod non sumunt ipsi, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent
illi.
17. Et si eis, qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium,
aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod
aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent quibus non
datur, quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque
ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec
debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia
tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio,
ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati.
18.
Sane, quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur, ita et
post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiam si de
humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior
aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas
reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto
amplius decet, quanto minus indigent. Nec ibi eos teneat voluptas iam vegetos,
quo necessitas levarat infirmos. Illi se aestiment ditiores, qui in sustinenda
parcitate fuerint fortiores; melius est enim minus egere, quam plus habere.
20. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul
state.
21. In incessu, in statu, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod
cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram decet sanctitatem.
22. Oculi
vestri, et si iaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nemine. Neque enim,
quando proceditis, feminas videre prohibemini, sed appetere, aut ab ipsis appeti
velle, criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque, appetitur
et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos animos habere pudicos, si
habetis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et
cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant
impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam
intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de
moribus.
23. Nec putare debet qui in femina figit oculum et illius in se ipse
diligit fixum, ab aliis se non videri, cum hoc facit; videtur omnino, et a
quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur,
quid faciet de illo desuper inspectore quem latere nihil potest? An ideo
putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi
ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere. Illum cogitet
omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa
commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum
(Prov. 27, 20).
24. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque ubi et
feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite; Deus enim qui habitat in
vobis, etiam isto modo vos custodiet ex vobis.
25. Et si hanc de qua loquor
oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta
progrediatur, sed de proximo corrigatur.
26. Si autem et post admonitionem
iterum, vel alio quocumque die, id ipsum eum facere videritis, iam velut
vulneratum sanandum prodat, quicumque hoc potuit invenire; prius tamen et alteri
vel tertio demonstratum, ut duorum vel trium possit ore convinci et competenti
severitate coërceri. Nec vos iudicetis esse malevolos, quando hoc indicatis.
Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere
potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in
corpore, quod vellet occultare, cum timet sanari, nonne crudeliter abs te
sileretur et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eum debes
manifestare, ne perniciosius putrescat in corde?
27. Sed antequam aliis
demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet
ostendi, si admonitus neglexerit corrigi, ne forte possit, secretius correptus,
non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc nescienti adhibendi sunt alii,
ut iam coram omnibus possit non ab uno teste argui, sed a duobus vel tribus
convinci. Convictus vero, secundum praepositi, vel etiam presbyteri ad cuius
dispensationem pertinent, arbitrium, debet emendatoriam sustinere vindictam.
Quam si ferre recusaverit, etiam si ipse non abscesserit, de vestra societate
proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione
pestifera plurimos perdat.
28. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam
in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque
peccatis, diligenter et fideliter observetur, cum dilectione hominum et odio
vitiorum.
29. Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte
ab aliqua litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur,
parcatur illi et oretur pro illo; si autem deprehenditur atque convincitur,
secundum arbitrium presbyteri vel praepositi gravius emendetur.
31. Ita sane, ut nullus sibi
aliquid operetur, sed omnia opera vestra in commune fiant, maiori studio et
frequentiori alacritate, quam si vobis singuli propria faceretis. Caritas enim,
de qua scriptum est quod non quaerat quae sua sunt (1 Cor. 13, 5), sic
intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo,
quanto amplius rem communem quam propria vestra curaveritis, tanto vos amplius
profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas,
superemineat, quae permanet, caritas.
32. Consequens ergo est ut etiam si
quis suis filiis, vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus, in monasterio
constitutis, aliquid contulerit, vel aliquam vestem, sive quodlibet aliud inter
necessaria deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in potestate praepositi,
ut in re communi redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliquis
rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
33. Indumenta vestra
secundum arbitrium praepositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne
interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus.
34.
Lavacrum etiam corporum, cuius infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur,
sed fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut, etiam si nolit, iubente
praeposito, faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non
expedit, suae cupiditati non oboediat. Aliquando enim, etiam si noceat, prodesse
creditur quod delectat.
35. Denique, si latens est dolor in corpore, famulo
Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum
sanando illi dolori, quod delectat expediat, si non est certum, medicus
consulatur.
36. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fueiit,
rninus quam duo vel tres. Nec ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum
quibus ipse voluerit, sed cum quibus praepositus iusserit, ire debebit.
37.
Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua
imbecillitate, etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet iniungi, ut
ipse de cellario petat, quod cuique opus esse perspexerit.
38. Sive autem qui
cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure
serviant fratribus suis.
39. Codices certa hora singulis diebus petantur;
extra horam qui petierit, non accipiat.
40. Vestimenta vero et calceamenta,
quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quorum custodia
sunt quae poscuntur.
42. Quicumque
convicio, vel maledicto, vel etiam criminis obiectu, alterum laesit, meminerit
satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui laesus est, sine
disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita
relaxare debebunt, propter orationes vestras, quas utique, quanto crebriores
habetis, tanto saniores habere debetis. Melior est autem qui, quamvis ira saepe
temptatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit
iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius
inclinatur. Qui autem numquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine
causa est in monasterio, etiam si inde non proiciatur. Proinde vobis a verbis
durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore
proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera.
43. Quando autem necessitas
disciplinae, minoribus coërcendis, dicere vos verba dura compellit, si etiam in
ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut ab eis veniam
postuletis, ne apud eos quos oportet esse subiectos, dum nimia servatur
humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda venia est ab omnium
Domino, qui novit etiam eos, quos plus iusto forte corripitis, quanta
benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritalis inter vos debet esse
dilectio.
45.
Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter
praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue
pertinebit; ita, ut ad presbyterum, cuius est apud vos maior auctoritas,
referat, quod modum vel vires eius excedit.
46. Ipse vero qui vobis praeest,
non se existimet potestate dominantem, sed caritate servientem felicem. Honore
coram vobis praelatus ist vobis, timore coram Deo substratus sit pedibus
vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum, corripiat
inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes.
Disciplinam libens habeat, metum imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium,
tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis
redditurum esse rationem.
47. Unde vos magis oboediendo, non solum vestri,
verum etiam ipsius miseremini, quia inter vos, quanto in loco superiore, tanto
in periculo maiore versatur.
49. Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis
inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis
legatur. Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias
Domino bonorum omnium largitori. Ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid
deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut ei debitum dimittatur
et in temptationem non inducatur.